- TESTUDO
- I.TESTUDOHebr. gal, a testae forma, quae fere est orbicularis, Graece χελώνη. Arab. sulachaphia, quasi cortice vel putamine latens; et in specie mas, gailam, a libidine. Terrestris enim testudo, ζῶον λαγνίςατον ἀλλ᾿ ὅγε ἀῤῥην ὁμιλεῖ δὲ ἡθήλεια ἂκουϚα, animal est salacissimum; illius mas scilicet, femina enim non nisi invita coit, qua de re vide Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 4. c. 8. Carnes earum suffitionibus propriae magicisque artibus refutandis, etc. Plinius, l. 32. c. 4. ubi de omnibus testudinum generibus, terrestribus, marinis, lutariis et quae in dulci aqua vivunt, compluta habet. De marina inprimis porro dicam: inter praecipua illa Veterum luxuriae instrumenta fuit; primum quidem in Oriente: Inde Romanis Graecisqueve ad lectos, repositoria et similia olim adhibita. Plin. l. 9. c. 11. Testudinum putamina secari in laminas, lectosque et repositoria his vestire, Carbilius Pollio instituit, prodigi et sagacis ad luxuriae instrumenta ingenii. Quem luxum suô aevô fuisse, docet Philo Iudaeus ad Tiberium Imperatorem legatus, Τρίκλινα καὶ περίκλινα χελώνης ἢ ἐλέφαντος κατεςκευασμένα, καὶ τιμαλφεςέρας ὕλης ὧν τὰ πλεῖςα λιθοκόλλητα, Tricliniares lecti et stibadia testudine aut ebore adornata, et meliore etram materia ntque ea pler aque gemmata. Clemens Alexandrinus χελώναις πεποικιλεμ´νας κοίτας, Testudine variegatos lectos hinc dixit. Sic cum mensarum fulcra eburnea essent, laminis putaminum testudineorum minutim sectis obducebantur cooperiebanturque. Inserebatur autem et purô lignô Testudo secta, ut ex utroque velut unum corpus affabre fieret. Lucian. in Asino, κλίνη ἦν μεγάλη ἀπὸ χελώνης Ι᾿νδικῆς, Lectica erat magna ex testudine Indica. Nempe probata inprimis in hos usus longe advecta et e maxime dissitis petita regionibus. Hinc Lecti Indicâ testudine pellucidi, quoque Appuleius meminit Metamorph. l. 10. et vetus Schol. Iuvenalis ad Sat. 11. v. 94. et seqq.Qualis in Oceani fluctu Testudo nataret,Clarum Troiugenis factura, ac nobile fulcrum,Sed nudô latere et parvis frons aerea lectisVile coronati caput ostendebat aselli,Ad quod lascivi ludebant ruris alumni,Ut lectum, ait, testudinem haberet. Lectos namque aniqui Testudine Oceani ornabant Unde gravis querela Senecae de Benefic. l. 7. c. 9. Video elaboratam scrupulosâ distinctione Testudinem et soedissimorum pigerrimorumque animalium testas, ingentibus pretiis emptas, in quibus ipsa, quae placet, varietas subditis medicamentis in similitudinem veri coloratur. Ubi, quod de Medicamentis, egregie illustratur e Plinio l. 16. c. 43. Excogitatae sunt et ligni bracteae, nec satis; coepêre tingi animalium cornua, dentes secari: lignumque ebore distingui: mox operiri placuit deinde materiam et in mari quaeri. Testudo in hoc secta. Nuperque portentosis ingeniis principatu Neronis inventum, ut pigmentis perderet se, plurisque veniret, imitata lignum. Nempe ut luxuriae fastidio subveniretur, postquam verô eius colore lassata est, testudinem terebinthi vel citri vel aceris colore pingere coepêre, sicque cam in lignum qua pote transformare. Unde pergit idem, Sic lectis pretia quaeruntur, sic terebinthum vinci iuvat, sic citrum pretiosius fieri, apud quem locum vide egregiam Exercitationem Salmasii ad Solin. p. 416. et 417. ut et 1189. ubi inter alia testudinum piscationem, tam in Aethiopia, quam India, celebrem, et ex utroque latere Romanis allatas fuisse, ex l. 16. ff. de Public. ubi Aethiopicae et Indicae testudinis mentio; insuper oculum Indicae testudinis, cheloniae nomine, in gemmis numerari Plinio, docet. Sed et ad excaldationes pueriles datas testudines, discimus ex Capitolini Albino, c. 5. etc. Martialis, l. 12. Epigr. 67. v. 5.Gemmantes, primâfulgent Testudine lectiEt Maurusiaci pondera rara citri.Ac l. 9. Epigr. 60. v. 9.Et testudineum mensas quater Hexaclinon,Ingemuit citro non satis esse suo.Vide Thomam Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosin. l. 5. c. 26. Voss. de orig. et progr. Ideolo. l. 4. c. 48. Alios. Ut et hoc addam, carne testudinum vesci, et testas carum, aedium locô, inhabitate, cymbarumqueve adhibere vice, Chelonophagi leguntur, de quibus vide suô locô. Quam in rem faciunt verba Georg. de Sepibus in Musaeo Kirch. v. 26. Testudo Marina, animal tardigradum, visu horribum, coetera animal innoxium, imo inter mensarum delitias connumeratum, putamine robustissimô ita cont ectum est, ut plausirum etiam supervehens sustinere possit. Quatuer eius pedes, cute squamosâ contecti, ungues habent acuminatos, et versus terram sic arcuatos, ut alterutris, dum se tamquam uncinis solo astringit, versus terram fixis, protrahat. Cuiusmodi Testudinum exuvias seutestas, magnitudine bipalmares, Kircherianum Musaeum habet;quarum 4 tantae sunt capacitatis, ut quaelibet earum pro clypeo esse possit. Brasiliae littus tam grandes habet, ut referant nonnulli, unam solam hominibus 80. lautam cenam suppeditare posse. In Mari verô Indico reperiri, quae accolis cymharum, item domiciliorum, vicem sustineant. Ubi quod de magnitudine habet, confirmat Auctor Anonymus Sinae et Eur. in Quantonia provinc. Sinici Imperii ad Hoeicheu mare adeo magnas testudines, ut longe aspectantibus scopuli esse videantur, nutrire, referens c. 41. ubi in Huquania provinc. eiusdem Imperii, etiam parvas, quae magnitudinem aviculae quandoque vix superent, sed adeo pulchras, ut proin domi passim voluptatis ergo alantur, reperiri, addit. Vide quoque Io. Bapt. Tavernier, Royaume de Tunquin, c. 3. ubi inter Tunquinenses et Cochinenses non minus de Testudinum, quam iner Batavos et Anglos, de Harengarum piscatione, lites ac bella perpetuo fervere refert. Maiori apud Troglodytas Testudo in honore, quibus illam pro Numine fuisse, discimus ex Plinio, l. 9. c. 10. Troglodytae cornigeras habent, (Testudines) ut in lyra, annexis cornibus latis, sed mobilibus, quorum, in natando, remigiô se adiuvant. Celtium genus id vocatur eximiae Testudinis, sedrarae. Namque scopuli praeacuti Chelonophagos terrent. Troglodytae autem, ad quos adnatant, utisacras, adorant. Quem tamen cultum symbolicum fuisse contendit paulo ante laudatus Vossius de Idolol. l. eôd. c. 51. Nec omittendum; quod testudine olim signavêre Peloponnesii, unde et inonetae apud illos χελώνης nomen, de qua alibi, uti de Venere testudini insidente a Phidia pictâ: Vide quoque supra in voce Chelonia et Chelonis.II.TESTUDOin re militari tabulatum erat ex trabibus pluteisqueve factum, coriisque ac ciliciis contectum, adversus flammam et incurrentia saxa, sub qua latebant milites, qui viam turribus ac vineis muniebant, saxa de via removebant, solum aequabant, ac muros oppugnandae Urbis tentabant, Vitruvius, l. 10. c. 20. 21. et Caesar, l. 2. Bell. Gall. c. 6. l. 5. c. 9. 41. 42. 50. et psssim.Interdum etiam significat cratem scutorumque continuitatem, quâ sublatis supra capita scutis protecti pedites sagittantium nubem vitabant. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 16. Cuiusmodi Testudinis meminit Florus, l. 3. c. 10. Quis calor in proeliando militum fuerit, nullô magis exprimi potest, quam quod elatis super caput scutis, quum se Testudine, Barbarus tegeret, super ipsa Romani scutae salierunt Et inde in iugulos gladiis descendebant, Ubi Stadius, Testudo, ait, hôc locô militum manus est, quae consertis super caput scutis sese contra impetus lapidum et telorum desuper cadentium protegit, vide Lipsium Poliorcet. l. 1. c. 5. Similiter reliquiae Crassiani exercitus, urgentibus (Parthorum) telis in modum grandinis procubuêre in genua Et elatis super capitae scutis, caesorum speciem praebebant, dein cum se rursus extulisent, miraculo fuêre: apud eundem, l. 4. c. 10. Fiebat autem illa hôc modô: Impedimentis et levis armaturae militibus equitibusque inmedium receptis, gravis armaturae pedites, qui oblongis et in morem tubi convexis utebantur clypeis, undique extrema claudebant, clypeosque hostibus obiciebant. Coeteri, qui lata gestabant scuta, in medio conserti, ea supra se et reliquos extollebant, ut densitate ordinum a telis desuper labentibus protegerentur: Hinc itaque Testudim nomen factum, a testae, quâ cognomine animal se protegit, similitudine. Eiusdem usus erat et in urbium oppugnatione, et quando a Sagittariis, ut in Flori hoc loco, circum fusus erat exercitus. Stadius in locum. Sed et Testudo cuniculus subterraneus, quô sensu caeca testudo, occutrit apud Statium, Thebaid. l. 10. v. 542. ubi vetus. Scholiastes, Subfossis, inquit, testudine muris. Testudo enim omnis concavitas. Vel, quia tecti testudine suffodiebant cuniculo muros. E' quibus priorem interpretationem probat Barthius. Caeca enim, ait, testudo nihil aliud quam cuniculus subterraneus est, qualibus turres praecipue suffodi solitas notum. Vide eum ad loc. nec non ad Claudianum et Guil. Brittonem: adde Lipsium, ubi supra, c. 8 et quae retro dicta, ubi de Cuniculis.III.TESTUDOspecies camerae, Hemisphaerii instar referens, nisi quod testudo ex duobus arcubus constet, in medio centro invicem se secantibus, hemisphaerium vero in convexo totum sit sphaericum, Salmas. ad Solin. p. 639. Quemadmodum rursus Concha, alia camerae species, sphaerae quadrifariam divisae quartam partem, et Fronix hemicylindri figuram adsimilat, Idem, p. 1216. Fuit autem testudo Arthemonis Clazomenii inventum, teste Pliniô, l. 7. c. 56. Sicut Testudio, celebre Musicae organum dulce laborum lenimen, ut Horatius habet, l. 1. Carm. Od. 32. extr. a Mercurio excogitata dicitur Servio ad Georg. l. 4. v. 464. ubi ait, Cum regrediens Nilus in suos meatus varia in terris reliquisset animalia, relicta etiam testudo est. Quae cum putrefacta esset, et nervi eius mansissent extenti, intra corium, percussa a Mercurio, sonitum dedit, ex cuius imitatione cithara composita. Idem de lyra referr Scholiastes Germanici. Nempe utraque testudinem habebat, uti patet ex pictura lyrae, inter imagines veteris Germanici Arato inditas, et Favonio Eulogio in Somnium Scip. Vide quoque supra in voce Chelys: quae tria, lyram, citharam et chelyn Poetae unam rem faciunt, cum volunt, Casp. Barthius ad Statium l. 1. Sylv. 5. v. 4. Huius lyrae Mercurialis testudinem seu tympanum quod referret comarum ille suggestus, quem in mulierum cervicibus multi veter. nummi exhibent, testudinis quoque nomen accepit. Ovid. l. 3. Artis, v. 147.Hanc decet ornari testudine Cyllenaea,Sustineat similes fluctibus illa sinus.Vide de hoc capitis ornatu hîc passim, ubi de Capillis et Coma, itena in voce Collyra, Suggestus, Tutulus etc. aliam vero notionem vocis supra in Targa.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.